COLUMBA Noae

COLUMBA Noae
COLUMBA Noae
in Sacris celebris. Noahus enim in arca inclusus, cum ex corvo non didicisset, quod scire avebat, quousque decrevissent aquae diluvii, Columbam quoque emisit, avem docilem, et homini amicam, quaeque diu ac procul volat, Psalmô 55. v. 7. et libenter humi pascitur, quia est ἐυ τῶ σπερμολόγων, hocque habet a natura sua insitum, ut ad nidum suum redeat undequaque, etiam e locis remotissimis. His igitur de causis columba a Noacho emissa est; sed rediit non multo post, quia quietis locum non reperit, utpote rerrâ adhuc λιμναζομένῃ, ut ait Iosephus, i. e. adhuc stagnante vel lacunosâ saltem et uliginosâ, in qua nihil tum erat firmum. At eadem, septiduo post rursus emissa, rediit sub vesperam ramum olivae in ore gestans: non exinonte oliveti decerptum, aut Paradiso terrestri, ut quibusdam visum; sed ex Assyria forte, oleatum feracissimâ, 2. Regum, c. 18. v. 32. Noae scil. arca substiterat in montibus Ararat seu Gordyaeorum, qulbus Assyria versus Austrum vicina est, in quam prom partem caeli columbam, ex area evolantem, invitante Austri calore et ventô etiam impellente, devolâsse credibile est. Vero enim conseritaneum, ventum illu, quem excitaverat Deus, ut aquas exsiccaret, Genes. c. 8. v. 1. ex Aquilone flavisse in Austrum. Ut apud Ovidium, in Deucalionis diluvio, pacatus Iuppiter, l. 1. Met. v. 328.
Nubila disiecit: nimbisque Aquilone remotis,
Et caelo terris ostendit et aethera terris.
Sic reditu suô columba anxium Nooahi animum recreavit, et eum excitavit in spem proximae liberationis. Sed post aliud septiduum tertio emissa, non reversa est amplius, in arcam, quia tum aquis magis ac magis decrescentibus, neque victus illi defuit, neque nidus, in quo lateret. Unde aquas destitisse, animadversum. Cuius Historiae vestigia in Abydeni Chaldaicis occurunt, apud Eusebium, Praepar. l. 9. et Cyrillum contra Iulian. l. 1. Ille enim tertiô die, postquam pluere desiisser, aliquas aves dimisisse Xisuthrum (sic ille Noam vocat) quae pedibus lutosis ad illum redierint, scribit, Graeci id ipsum ita referunt, ut in iis vix quidquam desideres, nisi quod Noae substituunt Deucalionem suum. Vide Plut. in l. utra animalia. Item in more Veterum quos navigationem auspicaturos, columbam e navi emittere solitos esse, dicemus infra, voce Navis. Onirocritici Arabes τῷ warsen, i. e. palumbi tribuunt idem; camque columbae praeferunt, forte quia Mahumeti creditur Deus sub palumbi specie apparuisse et multa inspirâsse, uti refert Vartomannus, Navigat. l. 1. c. 18. etc. Quam in rem vide plura, inprimis de morali ac mystico sensu huius Columbae, nec non de Columbae specie, quae in Baptisino Christi apparuit, apud Sam. Bochartum, l. praefatô, c. 6. uti de Samaritanis in Columbae nomine circumcisis supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Columba Noae — constellation of stars …   English contemporary dictionary

  • Columba — Columban, adj. /keuh lum beuh/, n., gen. Columbae / bee/ for 2. 1. Saint, A.D. 521 597, Irish missionary in Scotland. 2. Also called Columba Noae /noh ee/. Astron. the Dove, or Noah s Dove, a southern constellation between Caelum and Canis Major …   Universalium

  • Columba — n. Columba Noae, Noah s Dove, constellation of stars in the southern hemisphere (Astronomy); genus of typical pigeons …   English contemporary dictionary

  • Columba — I. /kəˈlʌmbə/ (say kuh lumbuh) noun Saint, AD 521–597, Irish missionary to Scotland; credited with converting Scotland to Christianity. II. /kəˈlʌmbə/ (say kuh lumbuh) noun (genitive Columbae /kəˈlʌmbi/ (say kuh lumbee)) a small constellation… …  

  • Joseph Hall (bishop) — Joseph Hall (1 July 1574 8 September 1656), English bishop and satirist, was born at Bristow Park, near Ashby de la Zouch, Leicestershire.LifeJoseph Hall came of a large family, being one of twelve children born to John Hall, agent in the… …   Wikipedia

  • Big Dipper — Synonyms and related words: Antlia, Antlia Pneumatica, Apus, Aquarius, Ara, Caela Sculptoris, Caelum, Camelopardus, Cancer, Columba Noae, Corona Australis, Corona Borealis, Corvus, Crater, Crux, Dorado, Draco, Equuleus, Gemini, Grus, Hercules,… …   Moby Thesaurus

  • constellation — Synonyms and related words: Antlia, Antlia Pneumatica, Apus, Aquarius, Ara, Big Dipper, Caela Sculptoris, Caelum, Camelopardus, Cancer, Columba Noae, Corona Australis, Corona Borealis, Corvus, Crater, Crux, Dorado, Draco, Equuleus, Friday, Friday …   Moby Thesaurus

  • ANIMAL — ut Graece ζῶον, ita Hebr. chaia, ratione vitoe dicitur: non quod vita sit animalis propria, sed quia illud solum sentit, appetit et movetur. Unde ἔμψυκον animatur Graecis, saepe idem quod Animal quô sensu Pychagoras τῶ ἐμψύχων ἀπηγόρευεν ἅπτεςθαι …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”